

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 20: Versus 12
Et libri aperti sunt.Libri, id est, divina praecepta quae qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiae singulorum, quae apertae omnibus erunt.Alius liber.Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est praescientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant.Ex his quae scripta erant.Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quae agere noluerunt.